monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 52, 2
Quod ne de Gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce. David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigescente, non poterat calefieri. Quaeritur itaque puella de universis finibus Israel Abisag Sunamitis, quae cum rege dormiret, et senile corpus calefaceret . Nonne tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo, vel Atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, supererat Abigail, et reliquae uxores eius, et concubinae, quas Scriptura commemorat. Omnes quasi frigidae repudiantur, et in unius tantum adolescentulae grandaevus calescit amplexibus. Abraham multo David senior fuit, et tamen vivente Sara, aliam non quaesivit uxorem. Isaac duplices David annos habuit; et cum Rebecca iam vetula nunquam friguit. Taceo de prioribus ante Diluvium viris, qui post annos nongentos, non dico senilibus, sed pene iam cariosis artubus, nequaquam puellares quaesiere amplexus. Certe Moyses dux Israelitici populi, centum et viginti annos habebat, et Sephoram non mutavit .